라틴어 문장 검색

"tua viscera ferro, Maioriane, petam, Phoebus si nocte refulget, Luna die, duplex ponto si plaustra novatur Parrhasis, Atlantem Tanais, si Bagrada cernit Caucason, Hercynii nemoris si stipite lintris texta Nabataeum pro Rheno sulcat Hydaspen, si bibit Hispanus Gangen tepidisque ab Erythris ad Tartesiacum venit Indus aquator Hiberum, si se Pollucis perfundit sanguine Castor, Thesea Pirithoi, Pyladen si stravit Orestae vel furibunda manus, raperet cum Taurica sacra matricida pius."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 120)
eodem anno ab aedilibus curulibus qui ludos fecerunt damnatis aliquot pecuariis, via a Martis silice ad Bovillas perstrata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 679:1)
si res publica populi Romani Quiritium ad quinquennium proximum, sicut velim eam salvam, servata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est, quaeque duella cum Gallis sunt qui cis Alpes sunt, ratum donum duit populus Romanus Quiritium, quod ver attulerit ex suillo ovillo caprino bovillo grege, quaeque profana erunt, fieri, ex qua die senatus populusque iusserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 115:5)
Aufidus amnis utrisque castris adfluens aditum aquatoribus ex sua cuiusque opportunitate haud sine certamine dabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 537:1)
dum altercationibus magis quam consiliis tempus teritur, Hannibal ex acie, quam ad multum diei tenuerat instructam, cum in castra ceteras reciperet copias, Numidas ad invadendos ex minoribus castris Romanorum aquatores trans flumen mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 544:1)
postero die apparebat pugnandum pro aquatoribus circa rivum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 324:1)
Cretenses et hostium auxiliares, equitumque idem genus, Tarentini, praesidio aquatoribus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 327:1)
inter mare et castra et ut idem aquatoribus ad fluvium esset praesidium, M. Aebutius tribunus militum secundae legionis duos manipulos militum ducere iussus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION